- CATOMIDIARI
- CATOMIDIARIapud Ael. Spartian. in Hadriano, c. 18. Decoctores bonorum suorum, si suae auctoritatis essent, catomidiari in Amphitheatro iussit et dimitti: Ita enim veteres editiones omnes habent, cum recentiores secutus Casaubonus catamidiari legat, ut vidimus; catomis caedi est. Significat autem Graecis τὸ κατωμον five τὰ κάτωμα partem sub collo inter scapulas: unde caedi aut verberari catomo vel catomis dixêre, ut capite caedi, tergô vapulare. Usitatissimum namque Latinis partem designantia efferre per sextum casum, intellectu praepositionis. Quam proin constructionem secuti recentiores inprimis, caetomis verberare, frequenter dixerunt, uti in Martyrologiis passim videre est. Procopius, Arcan. Histor. vocat πληγὰς ξαίνειν κατα τῶν ὤμων καὶ τοῦ νώτου. quod virgis fere fiebat interdum etiam plumbatis. Unde apud Prudentium, in Romano, Hymnô, 14. v. 117.Plumboque cervix verberata extuberet.Verberabantur autem certe quidam illorum pendentes, μετέωροϚ οἷα τὰ εἰς γραμματιςτοῦ φοιτῶντα παιδάρια, velut ad Praeceptorem itantes pueri, ut Procopius ait, l. c. quod valde antiquum esse ex Comicis constat; nempe, ut eo maiorem patientiam praestarent, non innitentes solo, nec contrahendi corporis aut flectendi, aut ullô motu sive eludendorum sive molliendorum ictuum copiâ factâ. Unde factum, ut semiprisci Scriptores abusi vocabulô finxerint phrases, in Catomo levari, suspendi catomô, catomis et flagellis caedi, vocemque, quae designabat corporis partem maxime dantem atque excipientem supplicium, pro ipso supplicio acceperint. Sic itaque Decoctores bonorum Hadrianus puniri voluit, nempe iussit cos catomidiari, h. e. fustibus aut virgis κατ᾿ ὤμων verberari, nisi malis plumbatis, quarum ictibus cervices et terga contundi moris fuit; sed posteriorum tantum Imperatorum aevô, l. 40. Cod. de Decurion. Vide Salmas. ad Spartian. loc. cit. et Gronovium, Observation. l. 4. c. 13. et hîc paulo post.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.